VELITES

VELITES
VELITES
Festo fuêre, milites expediti, sic dicti, quasi volantes: de quorum institutione ita Val. Max. l. 2. c. 3. ex ult. Velitum, inquit, usus eô bellô primum repertus est, quô Capuam Fulvius Flaccus Imperator obsedit. Nam cum Equitatui Campanorum crebris excursationibus Equites nostri, quia numerô pauciores erant, resistere non possent, Q. naevius Centurio e peditibus lectos expediti corporis, brevibus et incurvis septenis armatos hastis, parvô tegmine munitos, veloci saltu iungere se equitibus et rursus celeri motu dilabi instituit, quo facilius equestri praelio subiecti pedites, vires pariter atque equos hostium telis incesserent. Eaque novitas pugnae unicum Campanae perfidiae debilitavit auxilium, ideoque auctori eius Naevio adhuc honos habitus est. Eligebantur vero Velites, qui minimi aetate, fortunaeque tenuioris essent, Polyb. l. 6. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 10. c. 9. Atque collocabantur plerumque, in Fronte, Viis ac Cornibus, uti docet Lipsius, de Milit. Rom. l. 4. dial. 3. pars militiae maxime ignobilis: utpote qui et seorsum pugnarent et periculis maxime essent expositi, Thom. Gowyn. Anthol. Rom. l. 4. c. 2.
Hinc Velitatim pugnare. Item Velitatio, leve proelium, quô graviori pugnae praeluditur, ut fortit udo et vires hostium cognosci posseut. Sic Alexandri et Pori prudens consilium fuit, ut levia proelia consererent, et uterque parvae rei discrimine summae experirentur eventum, apud Curtium, l. 8. c. 13. §. 12. Similiter Horatius milites suos levibus proeliis expertus est, apud Livium, l. 3. c. 61. §. 10. Caesat quoque Dux atque Historicus excellentissimus, nullâ ratione cum hoste, praesertim novo, dimicare voluit, nisi levibus proeliis prius fuisset tentatus. Quos sequutus est Attila, Hunnorum Princeps, quem, praecursoribus aliquibus praemissis, qui tenuia primum futuri conflictûs edereut praeludia, iustae pugnae committendae quaesivisse tempus et occasionem, scribit in Vita eius Nicolaus Olaus. Hinc memorabilis Q. Fabii ad M. Livium Oratio, quâ monuit, ne prius, quam genus hostium cognosceret, temere consereret manus. Nec obstat, quod per parva istiusinodi proelia atque Velitationes, pars exercitus saepe succumbebat; Satius enim, verba sunt Ammirati, paucos Velitationum periculis obiectare, ut victoria facilus obtineatur, quam ut incognitis viribus et fortitudine hostium, totus Exercitus concidat, vel maxima eius pars intereat, ubi et de Ducis simul existimatione esset actum. Lege, si placet, hunc Ammiratum argumentum hoc accurate tractantem Machiavellum item, Matth. Berneggerum in Taciti Germ. qu. 152. et vide supra quoque Pilani, it. Praeludium.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Velites — (Singular: Veles ) were a class of infantry in the Polybian legions of the early Roman republic. Velites were light infantry and skirmishers who were armed with a number of light javelins, or hastae velitares , to fling at the enemy, and also… …   Wikipedia

  • Velītes — Velītes, (v. lat.), 1) (röm. Amt.), in Rom seit dem zweiten Punischen Kriege die Leichtbewaffneten, welche den Legionarabtheilungen beigegeben waren, s.u. Legion 2); 2) (Veliten), das ungarische berittene Aufgebot, von welchem jedem ungarischen… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Velites — Velĭtes, die Leichtbewaffneten der altröm. Legion …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Velites — Velites, bei den Römern die leichten, der Legion vorangehenden Truppen, die nur mit Pfeil, Wurfspieß u. Schleuder kämpften. Unter Napoleon I. gab es v. zu Fuß u. zu Pferd, eine Art Freiwilliger, welche zur alten Garde gerechnet wurden …   Herders Conversations-Lexikon

  • velites — [vē′li tēz΄] pl.n. 〚L, pl. of veles (gen. velitis), akin to velox, swift & vehere, to carry: see WAY〛 in ancient Rome, lightly armed foot soldiers * * * …   Universalium

  • velites — [vē′li tēz΄] pl.n. [L, pl. of veles (gen. velitis), akin to velox, swift & vehere, to carry: see WAY] in ancient Rome, lightly armed foot soldiers …   English World dictionary

  • Vélites — Un vélite, según ilustración de Theodore Ayrault Dodge en 1861.[1] Los vélites (del latín: velites, singular veles) constituían una unidad de infantería ligera que luchaba al frente de la …   Wikipedia Español

  • Velites — Die Velites (Singular: veles, deutsch: Plänkler) waren eine Formation in der römischen Republik. Sie stand noch im ersten Treffen vor den Hastati, und begann die Schlacht, meistens durch ein Geplänkel mit den feindlichen Speerwerfern. Die Velites …   Deutsch Wikipedia

  • VÉLITES — s. m. pl. Soldats légèrement armés. Ils étaient, dans la milice romaine, ce que sont aujourd hui dans nos armées les troupes légères.  Il se dit aussi d Un corps de chasseurs qui avait été créé, en France, par Napoléon …   Dictionnaire de l'Academie Francaise, 7eme edition (1835)

  • Vélites — Vélite  Cette page d’homonymie répertorie différentes unités militaires partageant un même nom. Le terme vélite peut référer : au vélite, fantassin léger de la Rome antique ; au vélite, chasseur léger du Premier Empire. Ce document …   Wikipédia en Français

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”